Quam cum magis

annuncio pubblicitario
17) Quam cum magis intuerer: 'Quaeso,' inquit Africanus, 'quousque humi defixa tua mens erit?
Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia,
quorum unus est caelestis, extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et
continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti
sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus summum globum possidet
illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille
fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter
mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi
et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites
consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe Luna radiis solis accensa
convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum
hominum generi datos; supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, Tellus,
neque movetur et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.'
Cum intuerer quam magis : ‘Quaeso’, inquit Africanus, ‘quousque tua mens erit defixa humi ?
Nonne aspicis in quae templa veneris ? Omnia sunt conexa tibi novem orbibus vel potius globis,
unus quorum est caelestis, extimus, qui complectitur omnes reliquos, ipse deus summus arcens et
continens ceteros ; in quo sunt infixi illi sempiterni cursus stellarum qui volvuntur. Cui sunt subiecti
septem qui versantur retro motu contrario atque caelum. Ex quibus possidet summum globum illa
quam in terris nominant Saturniam. Deinde ille fulgur, qui dicitur Jovis, est prosperus et salutaris
generi hominum ; tum rutilus et horribilis terris, quem dicitis Martium; deinde sol, dux et princeps
et moderator reliquorum fulminum, mens et temperatio mundi, obtinet fere subter regionem mediam
tanta magnitudine, ut sua luce lustret et compleat cuncta. Hunc consequuntur ut comites alter cursus
Veneris, alter Mercurii, et luna accensa radiis solis convertiteur in infimo orbe. Autem est nihil infra
nisi mortale et caducum praeter animos datos generi hominum munere deorum ; supra Lunam
omnia sunt aeterna. Nam ea quae est media et nona, Tellus, neque movetur et est infima, et omnia
pondera feruntur in eam suo nutu’.
Fissandola io di più : ‘Di grazia’, disse l’Africano, ‘fino a quando la tua mente sarà fissata sulla
terra ? Non vedi in quali sfere sei venuto? Tutte sono connesse per te in nove orbite o piuttosto
globi, uno solo dei quali è celeste, l’ultimo, che abbraccia tutti gli altri , lo stesso dio supremo
tenendo insieme e racchiudendo tutti gli altri; in questo sono fissi quegli eterni corsi delle stelle che
sono messi in movimento. A questo sono soggetti i sette che si muovono indietro con moto
contrario a quello del cielo. E tra questi possiede l’unico cielo quella che in terra chiamano Saturnia.
Poi quel folgore che si chiama Giove, è salutare e salutare al genere umano; poi quello rosseggiante
e orribile in terra che chiamate Marte; quindi il sole, guida e capo e moderatore delle altre stelle,
mente e regola del mondo, tiene quasi al di sotto la regione mediana con tana grandezza, che con la
sua luce illumina e riempie tutte le cose. Lo seguono come satelliti l’una orbita di Venere, l’atra di
Mercurio, e la luna, illuminata dai raggi del sole, si muove nell’ultimo cerchio. Ma non c’è niente
sotto (la luna), se non mortale e caduco, tranne le anime date al genere umano per dono degli dei;
sopra la Luna tutte le cose sono eterne. Infatti quella che è in mezzo e nona, la Terra, non si muove
ed è l’ultima e tutti i pesi sono attratti a lei al suo cenno’.
Scarica