1 versioni di latino per gli allievi che hanno

annuncio pubblicitario
VERSIONI DI LATINO PER GLI ALLIEVI CHE HANNO FREQUENTATO
LA CLASSE SECONDA
A) AGGETTIVI DI GRADO COMPARATIVO E SUPERLATIVO - PROPOSIZIONE
NARRATIVA
1. Due grandi uomini
Pompeius et Caesar longe clarissimi inter duces Romanos fuerunt; sed Caesar plus laudis quam
Pompeius apud rerum scriptores habuit. Pompeius aliquanto maior natu erat et piratas per omnia
maria celerius opinione vicerat. Iudaeam quoque in Romanorum potestatem redegerat et
magnificentissimum templum Salomonis violaverat. Non minus clarae tamen fuerunt Caesaris
victoriae in Gallia et in Germania, ubi Romanus imperator acerrimis proeliis gentes audacissimas
fortissimasque vicit. Nam, cum in Gallia Helvetii aliaeque civitates tumultus fecissent, Caesar quam
maximis potuit itineribus Alpes superavit et intra paucos annos totam regionem pacavit. Etiam cum
Germanis, gente bellicosiore quam Gallis, conflixit, cum Galliam invasissent. Barbaros reppulit ultra Rhenum; non tamen potuit totam regionem subigere, quia ingentiores erant Germanorum
vires. Multo atrocius fuit bellum inter Caesarem et Pompeium: nam in eo plures Romani cives
ceciderunt quam in prioribus bellis.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Clarissimi è un superlativo relativo o un superlativo assoluto?
2) Che tipo di genitivo è laudis alla prima riga?
3) Alla seconda riga natu è il secondo termine di paragone o un complemento di limitazione?
4) L’azione della subordinata cum…invasisset all’ottava riga è contemporanea o anteriore rispetto a
quella della reggente?
5) Da quale verbo deriva potuit? Scrivi il congiuntivo presente II persona singolare.
6) Sottolinea tutti gli avverbi che rafforzano i comparativi e i superlativi.
B) VERBI DEPONENTI E SEMIDEPONENTI - PROPOSIZIONE INFINITIVA
2. Abilità di Cesare
Equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt et ei nuntiaverunt magnam tempestatem superiore
nocte pelagus turbavisse et prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse gravibus cum
detrimentis. Manifestum erat neque ancoras funesque substitisse neque nautas gubernatoresque
tempestatis robori obstare potuisse. Ubi primum haec Caesar cognovit, legiones equitatumque
revocari statuit; ipse ad naves properavit. Ex legionibus fabros delegit et ex continenti alios arcessi
iussit; Labieno scripsit, ut quam citius (al più presto) materiam hominesque mitteret ad novas naves
extruendas et ad damna explenda. Postea iussit castra in navalia converti.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Scrivi le proposizioni infinitive presenti nel brano.
2) Analizza diatesi e tempo degli infiniti costituenti le infinitive.
3) Ubi primum … cognovit : di quale proposizione si tratta?
4) Ut … mitteret : di quale proposizione si tratta?
5) Che proposizioni sono ad extruendas et ad … explenda? Con quale forma verbale sono rese?
6) Scrivi sul quaderno e memorizza i paradigmi dei verbi da cui derivano le seguenti forme:
venerunt, adflictas, eiectas, substitisse, cognovit.
1
3. Un celebre caso di superbia punita
Salmoneus, Aeoli filius, sedem constituit in ea Graeciae parte, quae Aelis dicta est. Ibi urbem
condidit, quae ab eius nomine “Salmone” vocata est. Paulatim nimia prospera fortuna ita eum
blandita est, ut Iovis honores sibi vindicaverit et deorum patris vim potestatemque imitari et
consequi conatus sit. Putans igitur se posse fulgure potiri et tonitrua imitari, pontem aeneum
aedificavit per quem agitabat (lanciava al galoppo) quadrigas et, quasi fulgura, faces incensas
iaculabatur. Tanta superbia Iovi displicuit: primum summus deus urbem ab illo aedificatam solo
aequavit; deinde ipsum Salmoneum regem fulmine corripuit et detrusit in Inferos, ut gravissimis
poenis excruciaretur.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Individua e analizza tutte le forme verbali deponenti presenti nel brano.
2) Individua e analizza tutte le forme verbali al passivo.
3) Scrivi sul quaderno le proposizioni consecutive.
4) Che proposizioni sono se posse fulgure potiri et … imitari? Da quale verbo sono rette?
5) Individua la proposizione finale presente nel brano e spiega il tempo del congiuntivo in essa
presente.
C) VERBI ANOMALI - PROPOSIZIONI COMPLETIVE
4. La storia di Mida
Cum Midas, Phrygiorum rex, in domo sua comiter Silenum, Bacchi comitem, excepisset, deus, ut
illi gratiam referret, benigne permisit ut, quod vellet, peteret. Ille, auri avidissimus, optavit ut,
quidquid tetigisset, aurum fieret. Domum rediens statim experiri voluit quomodo a deo satisfactum
esset petitioni suae et virgas arboris tetigit, quae statim aureae factae sunt. Tangit postea saxum et
aurum fit. Etiam regiae domus ianuae, quas patefecerat manu, in aurum vertebantur. Midas autem
tanto dono magnopere gavisus est, sed postea, cum vellet cenare, intellexit quam exitiale donum
petisset; nam panis, aqua et ceteri cibi aurum fiebant et rex fame et siti conficiebatur. Bacchus,
precibus fatigatus, iussit manus in flumine Pactolo lavari, ut funesto dono liberaretur. Quo ex
tempore flumen aurum vehit.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Individua i verbi anomali e i loro composti; scrivi i loro paradigmi.
2) Indica sul quaderno la tipologia delle proposizioni introdotte da ut presenti nel brano.
3) Individua le proposizioni narrative e motiva il tempo del congiuntivo in esse presente.
4) Declina sul quaderno il singolare e il plurale del vocabolo da cui deriva comitem.
5) Il termine domus presenta una declinazione particolare: riportala sul quaderno al singolare e al
plurale.
C) PRONOMI E AGGETTIVI INDEFINITI - PROPOSIZIONI CONSECUTIVE
5. L’imperatore Settimio Severo
Septimius Severus regnavit per annos decem et octo postquam quidam Albinus, quem in Gallia
imperatorem milites salutaverant, ab iisdem militibus post aliquot menses occisus est. Severus in
Britannia per triginta duo passuum milia viam deduxit (fece costruire), ut utrumque mare, quod
insulam circumluit, coniungeret. Fuit bellicosissimum omnium qui ante eum regnaverat, acer
ingenio, miro modo perseverans. Sub illo imperatore nulli homini permissum (possibile) est
honores venundare, nec quisquam sine virtute laudem et gloriam sibi parare potuit. In Africa, apud
Leptim, genitus erat et, cum educatus esset lingua Graeca et Punica, utriusque linguae peritus erat.
Decessit Eboraci miserrimo modo. Nam, cum affectus esset quodam acerrimo morbo neque ullo
2
modo dolorem membrorum tolerare posset, sibi ipse mortem conscivit inusitatam et feram. Non
enim gladium adhibuit neque ullius generis venenum sumpsit, sed plurimum cibi exhausit ita ut,
cum eum conficere (digerire) non posset, cruditate (indigestione) pressus animam efflaverit.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Per annos decem; imperatorem, ingenio, Eboraci: che complementi sono?
2) Scrivi tutti i pronomi e gli aggettivi indefiniti presenti nel brano, indicane il nominativo e il
significato.
3) Scrivi in quali casi al posto di aliquis trovi quisquam e quis.
4) Che proposizione è ut…coniungeret? Se nella reggente ci fosse deducit quale forma verbale
troveresti al posto di coniungeret?
5) Il numerale milia presenta due possibili costruzioni: come puoi trovare espresso in latino
l’espressione “15.000 soldati”?
6) Che proposizione è ut… efflaverit? Perché presenta il congiuntivo al tempo perfetto?
7) Nella proposizione cum…posset il tempo del congiuntivo esprime un rapporto di
contemporaneità con la reggente. Per indicare invece un rapporto di anteriorità, quale forma
troveresti?
D) PROPOSIZIONI INTERROGATIVE
6. Un confronto tra dei
Quis ignorat quae fuerit mira contentio inter Iovem et Apollinem, qui contendebant uter iaculum vel
sagittam longius mittere valeret? Omnes dii convenerant ut viderent utrius brachium validius esset.
Cum Mercurius, qui certaminis arbiter erat, sortes in galea posuisset ut statueret uter prior iaculum
mitteret, sors prior Apollini obtigit. Cum arcum tetendisset, sagittam usque ad hortum Hesperidum
misit, quem antiqui terminum orbis terrarum existimabant. At Iuppiter, cum cognovisset quem
terminum Apollinis sagitta attigisset, risit et uno gressu idem spatium confecit, quod sagitta prius
effecerat. Deinde ad adversarium conversus, dixit: “Nunc quid faciam vel quem terminum
attingam? Ostende mihi in quem locum sagittam meam mittam”. Cum nihil respondisset Apollo,
Mercurius, miratus quae esset Iovis praestantia, victoriam ei tribuit.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Riporta le proposizioni interrogative presenti nel brano, specificando se siano dirette o indirette e
cerchiando l’elemento che le introduce.
2) Quante volte ricorre uter in questo brano? Quali sono i suoi composti?
3) In questo brano quale parte del discorso rappresenta validius? A quale altra categoria
grammaticale può appartenere?
4) Il cum con congiuntivo corrisponde in italiano a quali proposizioni subordinate? Riporta la regola
della consecutio temporum?
5) Analizza la voce verbale tetendisset e indica il paradigma del verbo di appartenenza. Qual è la
particolarità per il tema del perfetto? Indica tre paradigmi di altri verbi con la stessa caratteristica.
6) Ostende è un imperativo presente: di quale persona? a quale modo verbale si ricorre per
esprimere le persone mancanti dell’imperativo?
7) Indica il nominativo di Iovis e declina il termine sul quaderno.
8) Nell’esprimere l’interrogativa indiretta quando si ricorre al participio futuro seguito da una voce
del verbo esse?
3
E) PERIFRASTICA ATTIVA - ABLATIVO ASSOLUTO
7. Annibale riceve da Filippo l’offerta di alleanza
Anno quarto postquam Hannibal in Italiam pervenit, M. Claudius Marcellus consul a senatu missus
est pugnaturus contra Hannibalem apud Nolam, Campaniae urbem. Nam Hannibal iam multas
Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam, Bruttios occupaverat multasque alias occupaturus
erat. Interdum etiam Philippus, Macedonum rex, ad Hannibalem legatos miserat auxilium contra
Romanos promissurus, si (= se) Hannibal post Romam deletam auxilium contra Graecos Philippo
tulisset: Graeci enim contra Philippum bellum suscepturi erant ad libertatem vindicandam.
Postquam Philippi legati capti sunt et res a Romanis cognita est, senatus ad Philippum in
Macedoniam M.Valerium Laevinum misit, qui cum rege de societate egit. Postea, quia Sardinia
quoque, ab Hannibale sollicitata, Romanos deseruerat, in insulam missus est T. Manlius Torquatus,
qui, controversiis compositis, rursus in Romanorum potestatem Sardiniam redegit.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Riporta sul quaderno i participi futuri usati con valore finale e i participi perfetti usati in funzione
nominale.
2) Quale costrutto dell’ablativo assoluto riconosci?
3) Individua le coniugazioni perifrastiche attive e scrivile sul quaderno.
4) Come si traduce letteralmente il sintagma post Romam deletam (riga quinta) ? Come invece
deve essere correttamente reso in Italiano?
5) Individua le proposizioni subordinate temporali e causali presenti nel testo e sottolinea le
congiunzioni che le introducono.
6) Volgi le seguenti voci verbali nella forma attiva, se sono passive, e nella forma passiva, se sono
attive, e scrivine il paradigma: Capti sunt - cognita est - egi t- deseruerat - redegit – missus est.
8. Un tesoro nascosto
Quidam pater familias, cum mortem occubiturus esset et nullam rem nisi admodum parvam vineam
possideret, quam filiis relicturus erat, liberos ad se convocavit et sic iis dixit: “Ex hac vita iam
migraturus sum, filii mei; mors enim adventat, nec multum tardabit. Cum bonam vitam egissem,
tamen mihi perpaucae divitiae sunt, sed nunc inopinatam rem vobis revelabo. In vinea magnae
divitiae conditae sunt, quas post meam mortem diligenter quaeretis ut invenire possitis”.
Pronuntiatis his verbis, decessit. Tum filii, patris funere facto, ad vineam venerunt; terram in eam
altius effodientes, invertere coeperunt ut thesaurum invenirent. Cum quidem laboriose ac sedule
laboravissent, nullas divitias invenerunt. Defessi, intermissuri erant, cum, ob patris verborum
memoriam, operam perficere statuerunt. Itaque vinea, diligenter subacta, uberrimos fructus
produxit. Ex hoc evenit ut (= che seguito dall’indicativo) filiis paternae divitiae manifestae essent:
nam, labor atque industria maximae divitiae sunt.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Indica se la perifrastica attiva relicturus erat (alla seconda riga) esprima qui imminenza,
intenzione o predestinazione.
2) Riporta i due ablativi assoluti presenti nel testo e precisa quale relazione temporale abbiano con
la reggente.
3) Analizza le voci verbali effodientes, intermissuri.
4) Trasforma in una corrispondente proposizione esplicita latina cum bonam vitam egissem.
5) Mihi perpaucae divitiae sunt è un costrutto latino. Quale?
6) Nell’espressione Quas post meam mortem (riga quinta), con quale termine concorda quas?
Riporta il pronome relativo neutro plurale dello stesso caso.
4
F) GERUNDIO E GERUNDIVO
9. Alessandro e il nodo di Gordio
Alexander, Dareo rege apud flumen Granicum victo, ad Phrygiam contendit, sperans se caput illius
regionis, Gordium nomine, facile capturum esse. Neque spes eum fefellit: nam brevi tempore urbem
in dicionem suam redegit. Haec urbs, quae a Gordio, regis Midae patre, nomen capiebat, sita erat in
via regia quae Susa (acc. femminile singolare) ducebat, omnique commeatus genere abundabat. In
Iovis templo eius urbis vehiculum erat, quo patrem Midae in urbem Gordium vectum esse
constabat. Huic vehiculo iugum compluribus nodis implicatis annexum erat. Antiquum oraculum
cecinerat eum, qui nodos solvisset, tota Asia potiturum esse. Complures illos nodos frustra solvere
conati erant. Etiam Alexander in illud templum ingressus, vaticinium cognovit atque cupido
solvendi nodos in eius animum incessit. Sed cum diu et frustra omnia ad nodos solvendos expertus
esset, tandem, gladio destricto, nodos uno ictu secuit dixitque eos solutos esse. Nam paulo post
Alexander tota Asia potitus est.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Riporta i gerundi e i gerundivi presenti nel testo, specificandone la funzione.
2) Riporta le proposizioni relative presenti nel testo, specificando se sono proprie o improprie.
3) Riporta gli ablativi assoluti presenti nel testo e specifica se il participio in essi presente ha
significato attivo o passivo.
4) Che complemento è Susa?
5) Analizza le seguenti voci verbali, dopo averne riportato i paradigmi: sperans, annexum erat,
potiturum esse, conati erant, destricto.
G) PERIFRASTICA PASSIVA
10. I giovani sono delle tenere pianticelle
Hominibus prudentissimis et probis pueri regendi sunt, quia ipsi quid faciendum vel fugiendum aut
omittendum sit plerumque ignorant. At saepe pueri, cum semper eis seniorum et parentum
praecepta et consilia servanda sint, aures libenter praebent hominibus improbis et fallacibus. Nam in
puerili aetate mirabile quoddam studium novarum rerum et insuetorum itinerum inest . Hoc autem
studium quodammodo iustum et secundum naturam esse haud dubie dicimus; sed adulescentibus,
cum nova itinera et ignota ingressuri sunt, non ex certis finibus egrediendum est, ultra quos non
licet consistere rectum. Nam adulescentuli similes sunt teneris arbusculis, quas regendas esse
dicimus palis robustis, qui ventorum et imbrium vim sustineant. At multi adulescentuli putant se
oboedientia dedecus accepturos vel risum moturos esse, et malunt errare et decipi: tandem vero eis
ob superbiam et stultitiam suam flendum erit.
Sul quaderno svolgi le consegne o rispondi ai quesiti seguenti
1) Riporta tutte le perifrastiche passive presenti nel testo
2) Nella proposizione quid faciendum vel fugiendum aut omittendum sit è contenuta una
perifrastica passiva di forma personale o impersonale? Motiva la tua risposta.
3) Con quali verbi si ha la perifrastica passiva di forma impersonale?
4) Nel periodo quid faciendum vel fugiendum aut omittendum sit plerumque ignorant quale
proposizione subordinata riconosci in questo periodo? Che tipo di rapporto c'è tra la principale e la
subordinata? Se il verbo della reggente fosse stato ignorabant come sarebbe stato il verbo della
subordinata?
6) Nel periodo precedente trasforma il verbo della subordinata in modo da rendere un rapporto di
posteriorità.
7) Quale proposizione riconosci in cum nova itinera et ignota ingressuri sunt? Che cos'è
ingressuri sunt? Come si forma e come si traduce questa forma verbale? Qual è il paradigma di
5
questo verbo?
8) Quale proposizione subordinata riconosci in qui ventorum et imbrium vim sustineant? In quali
altri modi si poteva esprimere questa proposizione subordinata? Indicali tutti.
Quale tempo verbale avresti trovato se nella reggente ci fosse stato un tempo storico?
9) Quale proposizione subordinata riconosci nel periodo putant se oboedientia dedecus accepturos
vel risum moturos esse? Che tipo di rapporto c'è tra la principale e la subordinata? Trasforma il
verbo della subordinata in modo da rendere un rapporto di anteriorità. Che cosa è se? Spiega per
quale motivo è stato usato proprio questo pronome personale.
10) Nella proposizione eis ob superbiam et stultitiam suam flendum erit è contenuta una
perifrastica passiva di forma personale o impersonale? Motiva la tua risposta. Quale funzione
svolge eis? Quando si deve usare la preposizione ab seguita dal caso ablativo per esprimere la stessa
funzione? Se la perifrastica si trova in una proposizione infinitiva come si esprime questa stessa
funzione?
6
Scarica